Aristophanes

Aristophanis Lysistrata


Скачать книгу

/p>

      Aristophanis Lysistrata

      LYSISTRATA, CALONICE, MYRRHINA, LAMPITO

      LYS.– At si quis in ædem Bacchi vocasset eas, aut Panos, aut Coliadis, aut Genetyllidis,1 ne transire quidem liceret præ multitudine tympanorum: nunc autem nulla adest hic mulier. Verumtamen hæc vicina mea foras exit. Salve, ô Calonice.

      CAL.– Et tu mecastor salve, Lysistrata. Sed quid conturbata es? exporge frontem, carissima: non enim te decent contracta supercilia.

      LYS.– Sed, ô Calonice, uritur mihi cor, et valde me piget sexus nostri, quoniam viri existimant2 nos esse nequam.

      CAL.– Quippe tales pol sumus.

      LYS.– Quumque edictum illis fuerit huc convenire, deliberaturis de re non levi, dormiunt, nec veniunt.

      CAL.– Sed, ô carissima, venient. Mulieribus domo prodire non ita facile est. Alia enim marito operam dat: alia famulum excitat: alia puerum in lecto collocat, alia lavat, alia cibo in os indito placat.

      LYS.– Sed erant magis necessaria curanda ipsis.

      CAL.– Quid autem est, mea Lysistrata, cur nos mulieres convocas? Quænam illa res est aut quanta?

      LYS.– Magna.3

      CAL.– Num etiam crassa?

      LYS.– Ita me servet Jupiter, crassa.

      CAL.– Quî fit ergo, ut non veniamus?

      LYS.– Nihil tale est: cito enim convenissemus. Sed est quiddam a me quæsitum, multis vigiliis in omnes partes versatum.

      CAL.– Mirabor, ni subtile quid sit versatum istud in omnes partes.

      LYS.– Adeo subtile, ut universæ Græciæ salus sita sit in mulieribus.

      CAL.– In mulieribus? Parum ergo abest, quin nulla sit.

      LYS.– Ita ut arbitri nostri sit, salvam esse rempublicam, aut nullos superesse, nec Peloponnesios —

      CAL.– Nullos superesse edepol optimum4 est.

      LYS.– Bœotiosque omnes perire funditus.

      CAL.– Non omnes, quæso; sed anguillas excipe.5

      LYS.– De Athenis autem nil tale ominabor: tu ipsa conjecturam facias.6 Si vero convenerint huc mulieres ex Bœotia simul et Peloponneso, nosque Atticæ, communiter servabimus Græciam.

      CAL.– Sed quid possent mulieres prudenter agere et præclare? nosne, quæ sedemus pigmentis nitentes, ornamentis excultæ, crocotas gestantes, et Cimbericas rectas, et peribaridas?

      LYS.– Immo enimvero hæc ipsa sunt, a quibus salutem spero; crocotulæ, et unguenta, et peribarides, et anchusa, et pellucidæ tunicæ.

      CAL.– Quo tandem modo?

      LYS.– Ita ut illorum, qui nunc vivunt, virorum contra alium hastam nemo tollat.

      CAL.– Crocotam ergo, ita me Ceres amet et Proserpina, mihi tingendam curabo.

      LYS.– Nec clypeum sumat.

      CAL.– Cimbericam induam.

      LYS.– Nec gladiolum.

      CAL.– Peribaridas emam.

      LYS.– Annon ergo adesse mulieres oportebat?

      CAL.– Quin pol volando venisse oportuit dudum.

      LYS.– Sed, pro dolor! videbis eas esse nimis Atticas, dum omnia faciunt justo tardius.7 At nec ex maritimis ulla mulier adest, nec ex Salamine.8

      CAL.– Sed has scio in celocibus trajecisse matutinas.

      LYS.– Nec, quas sperabam et confidebam ego primas hic adfore, Acharnenses mulieres veniunt.9

      CAL.– Attamen Theagenis uxor,10 tanquam horsum venire cupiens Hecatæ simulacrum consuluit. Sed ecce accedunt quædam: item aliæ etiam. Hem, hem! undenam sunt?

      LYS.– Ex Anagyro.

      CAL.– Edepol ut dicis. Anagyrus11 ergo mihi videtur commotus.

      MYRR.– Num tardius advenimus, ô Lysistrata? quid ais? cur taces?

      LYS.– Non laudo, Myrrhina, modo advenientem in re tanta.

      MYRR.– Vix enim in tenebris cingulum inveni, sed, si res urget, fare præsentibus nobis.

      LYS.– Immo potius opperiamur paulisper, dum Bœotiæ et Peloponnesiæ mulieres veniant.

      MYRR.– Multo tu rectius dicis: et ecce jam hæc Lampito accedit.

      LYS.– O carissima Lacæna, salve Lampito. Quam formosa videris, ô dulcissima! quam pulchro colore, quam vegeto es corpore! vel taurum strangulare possis.

      LAMP.– Næ istuc ecastor credo, siquidem corpus exerceo, et subsultans pede podicem ferio.12

      LYS.– Quam bellas habes papillas!13

      LAMP.– Tanquam victimam pertractatis me.14

      LYS.– Hæc autem adolescentula altera, cujas est?

      LAMP.– Primaria ecastor femina Bœotia venit ad vos.

      LYS.– Pol Bœotia est, pulchrumque habens campum.

      CAL.– Et pol mundum, vulso pulegio.15

      LYS.– Quænam vero est illa altera puella?

      LAMP.– Bona quidem ecastor, sed Corinthia.

      LYS.– Bona edepol videtur, ut illic esse solent.16

      LAMP.– Jam vero quis congregavit mulierum hunc cœtum?

      LYS.– Ipsa ego.

      LAMP.– Dic igitur nobis, quid velis.

      LYS.– Ita sane, carissima.

      MYRR.– Dic tandem quodnam sit serium illud negotium.

      LYS.– Jam dicam. Sed priusquam dicam, vos hoc interrogabo pauxillum quidpiam.

      MYRR.– Quidquid voles.

      LYS.– Liberorum vestrorum patres nonne desideratis absentes in milita? Sat enim scio unicuique vostrûm peregre abesse virum.

      CAL.– Meus quidem vir jam quinque menses, ô miser, abest in Thracia observans Eucratem.17

      LYS.– Meus vero totos sex menses ad Pylum.18

      LAMP.– Meus autem, si quando ab exercitu redeat, mox adnexo sibi clypeo evolat.

      LYS.– Sed nec mœchi relicta est scintilla. Ex quo enim nos prodiderunt Milesii, ne olisbum quidem vidi octo digitos longum, qui nobis esset coriaceum auxilium. Velletisne ergo, si quam ego fabricam invenero, bello mecum finem imponere?

      MYRR.– Per Deas juro me velle, si me oporteat vel encyclum hocce opponere pignori, sumtamque pecuniam hoc ipso die ebibere.19

      CAL.– Ego