saucius Africo 5
Antemnaeque gemant, ac sine funibus
Vix durare carinae
Possint imperiosius
Aequor? Non tibi sunt integra lintea,
Non di, quos iterum pressa voces malo. 10
Quamvis Pontica pinus,
Silvae filia nobilis,
Iactes et genus et nomen inutile,
Nil pictis timidus navita puppibus
Fidit. Tu, nisi ventis 15
Debes ludibrium, cave.
Nuper sollicitum quae mihi taedium,
Nunc desiderium curaque non levis,
Interfusa nitentis
Vites aequora Cycladas. 20
XV
Pastor cum traheret per freta navibus
Idaeis Helenen perfidus hospitam,
Ingrato celeres obruit otio
Ventos ut caneret fera
Nereus fata: 'Mala ducis avi domum, 5
Quam multo repetet Graecia milite,
Coniurata tuas rumpere nuptias
Et regnum Priami vetus.
Heu heu, quantus equis, quantus adest viris
Sudor! quanta moves funera Dardanae 10
Genti! Iam galeam Pallas et aegida
Currusque et rabiem parat.
Nequiquam Veneris praesidio ferox
Pectes caesariem, grataque feminis
Imbelli cithara carmina divides; 15
Nequiquam thalamo gravis
Hastas et calami spicula Cnosii
Vitabis strepitumque et celerem sequi
Aiacem: tamen, heu, serus adulteros
Crines pulvere collines. 20
Non Laertiaden, exitium tuae
Genti, non Pylium Nestora respicis?
Urgent impavidi te Salaminius
Teucer, te Sthenelus, sciens
Pugnae, sive opus est imperitare equis, 25
Non auriga piger. Merionen quoque
Nosces. Ecce furit te reperire atrox
Tydides, melior patre,
Quem tu, cervus uti vallis in altera
Visum parte lupum graminis immemor 30
Sublimi fugies mollis anhelitu,
Non hoc pollicitus tuae.
Iracunda diem proferet Ilio
Matronisque Phrygum classis Achillei:
Post certas hiemes uret Achaicus 35
Ignis Iliacas domos.'
XVI
O matre pulchra filia pulchrior,
Quem criminosis cumque voles modum
Pones iambis, sive flamma
Sive mari libet Hadriano.
Non Dindymene, non adytis quatit 5
Mentem sacerdotum incola Pythius,
Non Liber aeque, non acuta
Sic geminant Corybantes aera,
Tristes ut irae, quas neque Noricus
Deterret ensis nec mare naufragum 10
Nec saevus ignis nec tremendo
Iuppiter ipse ruens tumultu.
Fertur Prometheus addere principi
Limo coactus particulam undique
Desectam et insani leonis 15
Vim stomacho adposuisse nostro.
Irae Thyesten exitio gravi
Stravere et altis urbibus ultimae
Stetere causae cur perirent
Funditus imprimeretque muris 20
Hostile aratrum exercitus insolens.
Compesce mentem! Me quoque pectoris
Temptavit in dulci iuventa
Fervor et in celeres iambos
Misit furentem; nunc ego mitibus 25
Mutare quaero tristia, dum mihi
Fias recantatis amica
Opprobriis animumque reddas.
XVII
Velox amoenum saepe Lucretilem
Mutat Lycaeo Faunus et igneam
Defendit aestatem capellis
Usque meis pluviosque ventos.
Impune tutum per nemus arbutos 5
Quaerunt latentis et thyma deviae
Olentis uxores mariti,
Nec viridis metuunt colubras
Nec Martialis haediliae lupos,
Utcumque dulci, Tyndari, fistula 10
Valles et Usticae cubantis
Levia personuere saxa.
Di me tuentur, dis pietas mea
Et Musa cordist. Hic tibi copia
Manabit ad plenum benigno 15
Ruris honorum opulenta cornu.
Hic in reducta valle Caniculae
Vitabis aestus et fide Teia
Dices laborantis in uno
Penelopen vitreamque Circen; 20
Hic innocentis pocula Lesbii
Duces sub umbra, nec Semeleius
Cum Marte confundet Thyoneus
Proelia, nec metues protervum
Suspecta Cyrum, ne male dispari 25
Incontinentis iniciat manus
Et scindat haerentem coronam
Crinibus immeritamque vestem.
XVIII
Nullam, Vare, sacra vite prius severis arborem
Circa mite solum Tiburis et moenia Catili.
Siccis omnia nam dura deus proposuit neque
Mordaces aliter diffugiunt sollicitudines.
Quis post vina gravem militiam aut pauperiem crepat? 5
Quis non te potius, Bacche pater, teque, decens Venus?
Ac ne quis modici transiliat munera Liberi,
Centaurea monet cum Lapithis rixa super mero
Debellata, monet Sithoniis non levis Euhius,
Cum fas atque nefas exiguo fine libidinum 10
Discernunt avidi. Non ego te, candide Bassareu,
Invitum