regis alter qui aderat filius, patris sermone stimulatus, Langobardos iniuriis lacessere coepit, asserens eos, quia a suris inferius candidis utebantur fasceolis, equabus quibus crure tenus pedes albi sunt similes esse, dicens: “Fetilae sunt equae, quas slmilatis”.
Tunc unus e Langobardis ad haec ita respondit: «Perge” alt “in campum Asfeld, ibique procul dubio poteris experiri, quam valide istae quas equas nominas praevalent calcitrare; ubi sic tui dispersa sunt ossa germani quemadmodum vilis iumenti in mediis pratis ». His auditis, Gepidi confusionem ferre non valentes, vehementer in iram commoti sunt manifestasque iniurias vindicare nituntur; Langobardi econtra parati ad bellum, omnes ad gladiorum capulos manus iniciunt. Tunc rex a mensa prosiliens, sese in medium obiecit suosque ab ira belloque conpescuit, interminans primitus eum puniri, qui primus pugnam commisisset; non esse victoriam Deo placitam, dicens, cum quis in domo propria hospitem perimit. Sic denique iurgio conpresso, iam deinceps laetis animis convivium peragunt. Sumensque Turisindus arma Turismodi filii sui, ea Alboin tradidit, eumque cum pace incolumem ad patris regnum remisit.
Reversus ad patrem Alboin, eius dehinc conviva effectus est. Qui dum cum patre laetus regias delicias caperet, ordine cuncta retulit, quae illi apud Gepidos in Turisindi regia contigissent. Mirantur qui aderant et laudant audaciam Alboin, nec minus attollum laudibus Turisindi maximam fidem.
25.
Hac tempestate Iustinianus Augustus Romanum imperium felici sorte regebat. Qui et bella prospere gessit et in causis civilibus mirificus extitit. Nam per Belisarium patricium Persas fortiter devicit, perque ipsum BeIisarium Wandalorum gentem, capto eorum rege Gelismero, usque ad internicionem delevit Africamque totam post annos nonaginta et sex Romano imperio restituit. Rursumque Belisarii viribus Gothorum in Italia gentem, capto Witichis eorum rege, superavit. Mauros quoque post haec Africam infestantes eorumque regem Amtalan per Iohannem exconsulem mirabili virtute protrivit. Pari etiam modo et alias gentes bclli iure conpressit. Quam ob causam propter horum omnium victorias, ut Alamannicus, Gothicus, Francicus, Germanicus, Anticus, Alanicus, Wandalicus Africanusque diceretur, habere agnomina meruit. Leges quoque Romanorum, quarum prolixitas nimia erat et inutilis dissonantia. mirabili brcvitate correxit. Nam omnes constitutiones principum, quae utique multis in voluminibus habebantur, intra duodecim libros coartavit idemque volumen Codicem Iustinianum appellari praecepit. Rursumque singulorum magistratuum sive iudicum leges, quae usquc ad duo milia pene libros erant extensae, intra quinquaginta librorum numerum redegit, eumque Codicem Digestorum sive Pandectarum vocabulo nuncupavit. Quattuor etiam lnstitutionum libros, in quibus breviter universarum legum textus conprehenditur, noviter composuit. Novas quoque leges, quas ipse statuerat, in unum volumen redactas, eundem Codicem Novellarum nuncupari sancivit.
Extruxit quoque idem princeps intra urbem Constantinopolim Christo domino, qui est sapientia Dei patris, templum, quod greco vocabulo Agian Sophian, id est sanctam sapientiam, nominavit. Cuius opus adeo cuncta aedificia excellit, ut in totis terrarum spatiis huic simile non possit inveniri. Erat enim hic princeps fide catholicus, in operibus rectus, in iudiciis iustus; ideoque ei omnia concurrebant in bonum.
Huius temporibus Cassiodorus apud urbem Romam tam seculari quam divina scientia claruit. Qui inter cetera quae nobiliter scripsit psalmorum praecipue occulta potentissime reseravit. Hic primitus consul, deinde senator, ad postremum vero monachus extitit. Hoc etiam tempore Dionisius abba in urbe Roma constitutus paschale calculum miranda argumentatione composuit. Tunc quoque apud Constantinopolim Priscianus Caesariensis grammaticae artis, ut ita dixerim, profunda rimatus est. Tuncque nihilominus Arator, Romanae Ecclesiae subdiaconus, poeta mirabilis, Apostolorum actus versibus exametris exaravit.
26.
His quoque diebus beatissimus Benedictus pater et prius in loco qui Sublacus dicitur, qui ab urbe Roma quadraginta milibus abest, et postea in castro Casini, quod Arx appellatur, et magnae vitae meritis et apostolicis virtutibus effulsit. Cuius vitam, sicut notum est, beatus papa Gregorius in suis Dialogis suavi sermone composuit. Ego quoque pro parvitate ingenii mei ad honorem tanti patris singula eius miracula per singu|a distica elegiaco metro hoc modo contexui:
Ordiar unde tuos, sacer o Benedicte, triumphos,
Virtutum cumulos ordiar unde mos?
Euge, beate pater, meritum qui nomine prodis,
Fulgida lux secli, euge, beate pater!
Nursia, plaude satis tanto sublimis alumno;
Astra ferens mundo, Nursia, plaude satis!
O puerile decus, transcendens moribus annos
Exuperansque senes. o puerile decus!
Flos, paradise, tuus despexit florida mundi;
Sprevit opes Romae flos, paradise, tuus.
Vas pedagoga tulit diremptum pectore tristi;
Laeta reformatum vas pedagoga tulit;
Urbe vocamen habens tyronem cautibus abdit;
Fert pietatis opem Urbe vocamen habens.
Laudibus antra sonant mortalibus abdita cunctis;
Cognita, Christe, tibi laudibus antra sonant.
Frigora, flabra, nives perfers tribus impiger annis;
Tempnis amore Dei frigora, flabra, nives.
Fraus veneranda placet, pietatis furta probantur.
Qua sacer altus erat, fraus veneranda placet.
Signat adesse dapes agapes, sed lividus obstat;
Nil minus alma fides signat adesse dapes.
Orgia rite colit, Christo qui accommodat aurem;
Abstemium pascens, orgia rite colit.
Pabula grata ferunt avidi ad spelea subulci;
Pectoribus laetis pabula grata ferunt.
lgnis ab igne perit, lacerant dum viscera sentes;
Carneus aethereo ignis ab igne peril.
Pestis iniqua latens procul est deprensa sagaci;
Non tulit arma crucis pestis iniqua latens.
Lenia flagra vagam sistunt moderamine mentem;
Excludunt pestem Ienia flagra vagam.
Unda perennis aquae nativo e marmore manat;
Arida corda rigat unda perennis aquae.
Gurgitis ima, calibs capulo divulse. petisti;
Deseris alta petens gurgitis ima, calibs.
Iussa paterna gerens dilapsus vivit in aequor;
Currit vectus aquis iussa paterna gerens.
Praebuit unda viam prompto ad praecepta magistri;
Cursori ignaro praebuit unda viam.
Tu quoque, parve puer. raperis, nec occidis. undis;
Testis ades verax tu quoque, parve puer.
Perfida corda gemunt stimulis agitata malignis;
Tartareis flammis perfida corda gemunt.
Fert alimenta corax digitis oblata benignis;
Dira procul iussus fert alimenta corax.
Pectora sacra dolent inimicum labe perempturn;
Discipuli excessum pectora sacra dolent.
Lyris amoena petens ducibus comitaris opimis;
Caelitus adtraheris Lyris amoena petens.
Anguis inique, furis, luco spoliatus et aris;
Amissis populis, anguis inique, furis.
Improbe sessor, abi, sine dentur marmora muris!
Cogeris imperio; improbe sessor. abi!
Cernitur ignis edax falsis insurgere flammis,
Nec tibi, gemma micans, cernitur ignis edax.
Dum struitur paries. lacerantur viscera fratris;
Sospes adest frater, dum struitur paries.
Abdita facta patent, patulo produntur edaces;
Muneris