cenaturos esse?” uoce blandissima minime postulatione inquit.
“sane!” Thorinus inquit. “postea etiam. negotium donec serum non perficietur, et primum nobis cantandum est. nunc purgandum est!”
statim duodecim nani – Thorino excepto, qui ualde magni momenti fuit et cum Gandalpho loquens mansit – ad pedes saluerunt et cumulos altos omnium fecerunt. ferculis non expectatis, columnas patellarum, quaeque lagona in summa posita, perpendentes exierunt, dum hobbitus eos sequitur paene stridens in terrore, “caue, quaeso!” et “noli curare, quaeso! id gerere possum.” nani autem modo cantare coeperunt:
frange uitra et catilla!
cultros tunde, furcas flecte!
Bilbo Baggins odit illa –
nunc et cortices incende!
textum seca, sebum calca!
lactem funde cellae terra!
linque in tapeto ossa!
uinum sperge super porta!
has patellas aestu laua;
has contunde magna claua;
si nonnulla sint intacta,
uolue ea e culina!
Bilbo Baggins odit illa!
caue! caue! haec catilla!
plane, nihil harum rerum malarum fecerunt, et omnia purgabantur et tute suis locis ponebantur quam celerrime, dum hobbitus se in media culina circum atque circumuertit, conans uidere quas res illi agebant. regressi, Thorinum pedibus iuxta focum fumisugium fumantem inuenerunt. qui ingentissimas coronas fumi emittebat, quocumque unam quarum ire iussit, illa iit – aut sursum in *ductum fumarium aut post *horologium, quod in tabula supra focum positum est, aut subter mensam aut circum atque circum laquearem; sed quocumque illa iit, non satis celer esse potuit ut Gandalphum uitare posset. qui crepitu coronam minorem ex fumisugio breui argillae recta uia in mediam quamque Thorini emisit. tum corona Gandalphi, in uiridem uersa et regressa, super caput magi pependit. iam nubem quarum circum eum habuit, et lumine obscura alienus magicusque esse uisus est. Bilbo adstans aspiciensque – coronas fumi dilexit – de superbia sua in coronis fumi, quae heri mane secundo uento super Collem emiserat, cogitare erubuit.
“nunc est cantandum,”Thorinus inquit.“organa afferte!”
Kilius et Filius ad sacculos suos festinauerunt et fides paruas rettulerunt; Dorius, Norius et Orius tibias extulerunt ex aliquo loco infra amicula sua; ex atrio Bombur tympanum produxit; Bifur et Bofur quoque egressi et cum *tibiis clarisonis, quos inter bacula reliquerant, regressi sunt. Dwalinus Balinusque, “mihi ueniam da,” inquiunt, “meum in atrio reliqui!” “referte modo meum uobiscum,” Thorinus inquit. illi cum fidibus tam magnae quam ipsi reuenerunt, et cum lyra Thorini in texto uiridi inuoluta. fuit lyra aurea et speciosa, quam cum primum psallit Thorinus, simul incepit symphonia tam repente et cum dulcedine ut Bilbo, ceterarum rerum oblitus, in terras tenebrosas sub lunis alienigenis longe trans Aquam et longissime e foramine-hobbito infra Collem raperetur.
a fenestra parua, quae in latere Collis aperta est, in conclaue ueniebant tenebrae; lux ignis tremebat – fuit Aprilis – etiamnunc modulabantur, dum umbra barbae Gandalphi in muro mouetur.
tenebris totum conclaue impletum est, et igne mortuo et umbris peritis, etiamnunc modulabantur. subito modulans alius tum alius canere coepit imo uoce nanorum in imis domorum antiquorum; et hoc est fragmentum cantus eorum, si sine musica simile cantui eorum sit.
trans Montes Nebulae frigore dissitos
altas ad latebras et ueteres specus
discedamus abhinc, ante oritur dies,
quaesitum in magicis auriferis locis.
maiores faciunt carmina pristine
tinnituque sonant uerbera mallei
altis in spatiis quis mala dormiunt
effossis domibus sub scopulis iugi.
et reges ueteres et Dryadum duces
thesauros nitidos et simul aureos
fingunt et fabricant, luminaque auferunt
quae gemmis tegerent in capulis ibi
pendent florea nunc stella monilibus
albis, flectitur et uertice regio
anguis flammiferus, stamine ferreo
nunc nocturna ligant soleque lumina.
trans Montes Nebulae frigore dissitos
altas ad latebras et ueteres specus
discedamus abhinc, ante oritur dies,
nostras immemores diuitias cape!
caelant pocula nec non citharas sibi
auri sedibus in quis habitat nemo,
illic illa diu deposita atque ibi
inaudita canunt carmina gentibus.
pinetisque datis flammibus editis
uentosae tenebrae cum gemitu fremunt,
diffusis roseis flammibus arduis
fulgentes radiant arboreae faces.
tintinnat sonitus uallibus aereus,
spectantes homines palliduli pauent,
serpentis rabies acrior ignibus
turres tum spoliat tum fragiles lares.
sub luna cineres montibus excidunt,
nani percipiunt exitii gradus,
aulas effugiunt, exanimes cadunt
eius sub pedibus, sidere sub fero.
trans Montes Nebulae frigore dissitos
altas ad latebras et ueteres specus
discedamus abhinc, ante oritur dies,
furemur citharas, aurigeros locos.
dum cantant, hobbitus sensit amorem rerum pulchrarum, quae a manibus atque calliditate atque magia factae essent, per ipsum transire, amorem quidem ferocem inuidiosumque, cupiditatem in cordibus nanorum. tum aliquid Tookis intra eum excitatum est et cupiuit se ad montes magnos uisere, pineta atque *deiectus aquae audire, antra explorare, et ensem pro baculo induere. e fenestra prospectauit. stellae in tenebris super arbores apparebant. de gemmis nanorum nitentibus in antris tenebrosis cogitauit. subito in silua ultra Aquam, flamma exsiluit – nescio quis probabiliter ignem ligneum incedebat – et de draconibus spoliantibus in colle suo placido insidentibus atque eum omnino inflammantibus cogitauit. horrescit; et celerrime simplex fuit iterum Dominus Baggins, Bag-Finis, Sub-Colle.
tremens surrexit. minus quam dimidium mentis habuit ut lucernam peteret, atque plus quam dimidium mentis ut id simularet et se post *cupas ceruisiae in apotheca celaret, neque rursus egrederetur donec omnes nani discesserint. subito se comperit musicam cantumque desiisse, et omnes cum oculis nitentibus in tenebris eum intueri.
“quo