diu equitauerant cum Gandalphus splendissimus in equo albo aduenit. qui multa sudaria tulerat atque fumisugium tabacumque Bilbonis. post quam rem, manus iucundissime processit, per totum diem prorsus equitantes aut fabulas narrauerunt aut carmina cantauerunt, praeter, sane, cum ad cenandum substiterunt. non admodum totiens uenit cibum quotiens Bilboni placuerit, sed tamen facinora audacia non tam mala esse sensim sentire incipiebat.
primum per agros-hobbitos ierant, rus latum decensque in quo gens honesta habitabat, cum uiis bonis, deuersoriis aliquibus, et subinde nano aut agricola, qui suum negotium agens leniter gressus est. tum ad terras, in quibus populus inusitate locutus est atque carmina numquam prius a Bilbone audita cantauit, aduenerunt. nunc longe in Desolatas-terras ierunt, ubi incolae nulli manserunt, deuersoria nulla, et uiae sensim peiores fiebant. non longe in fronte colles fuerunt uasti atque deserti, altius et altius surgentes, tenebrosi cum arboribus. in aliquibus quorum fuerunt castra uetera specie mala, quasi ab hominibus scelestis aedificata. omnia esse caliginosa uisa sunt, nam caelum illo die intempestiuum factum est. plerumque tantum bonum fuerat quantum Maius esse potest, etiam in fabulis iucundis, sed nunc frigidum uuidumque fuit. in Desolatis-terris considere, quandocumque potuerunt, coacti erant, quae saltem fuerunt aridae.
“mox Iunium futurum esse miror,” Bilbo aspersus mussauit dum pone ceteros in calle ualde lutoso sequitur. post tempus theae fuit; multum pluuit, per totum diem pluuerat; cucullus eius in oculis destillabat, amiculum eius plenum aquae erat; mannus eius fessus erat atque saxis offendebat; ceteri tam stomachosi erant ut non loquerentur. “et non dubito quin pluuia in uestes aridas atque saccos cibi ineat,” Bilbo cogitauit. “effracturae atque omnibus de ea re maledic! utinam ego domi essem in foramine grato iuxta focum, cum aeneo cantaturo!” non fuit ultimum tempus in quo id uoluit!
etiam nani, numquam se reuertentes aut hobbitum animaduertentes, lente progressi sunt. nescio quo loco post nubes glaucas sol occidisse uisus est, quod tenebrae, dum in ualle profunda cum flumine in ima eius descendunt, descendere coeperunt. uento orto salices secundum ripas inclinauerunt et suspirauerunt. forte uia trans pontem antiquum saxi transiit, quod flumen, pluuiis inflatum, de collibus atque montibus septentrionibus ruit.
paene nox fuit cum transierunt. uentus nubes glaucas fregit, et luna errans supra colles inter pannos uolantes apparuit. tum substiterunt, et Thorinus aliquem de cena murmurauit, “et ubi locum aridum ad cubitum eundem inueniemus?”
donec illud tempus non animaduerterunt Gandalphum abesse. usque adhuc iter omne cum illis fecerat, numquam dicens utrum in facinore esset an cum illis solum paulisper conuersaretur. maxime ederat, maxime locutus erat, et maxime riserat. nunc autem omnino afuit!
“uero cum maxime magus utilissimus fuerit,” Dorius Noriusque (qui cum hobbito de cibi partibus consenserunt, largis et frequentibus) gemuerunt.
postremo constituerunt hunc locum esse ad castra ponenda ibidem idoneum. ad dumetum arborum se mouerunt, et quamquam sub eis aridior fuit, uentus pluuiam e foliis quassauit, et stillicidium stillicidiumque molestissimum fuit. quoddam maleficium quoque igni inesse uisum est. paene in aliquo loco paene ex aliquo, cum uento aut nullo, nani ignem accendere possunt; quae res tamen ea nocte facere non potuerunt, nec etiam Oinus et Gloinus, qui in ea re peritissimi fuerunt.
tum a nulla re territus, mannus aliquis aufugit. in flumine iit antequam eum capere potuerunt; atque antequam rursus eum efferre potuerunt, Filius et Kilius paene submersi sunt, atque impedimenta omnia, quae ille ferebat, ex illo lauta sunt. sane maxima pars fuit cibus, ita exiguissimus ad cenandum, minus ad ientandum superfuit.
ibi omnes consederunt tristes et madidi mussantesque, dum Oinus et Gloinus, de re iurgantes, ignem accendere conantur. triste Bilbo considerabat facinora audacia non omnino esse equitantes mannis in sole Maii, cum Balinus, qui semper omnia circumspectabat, inquit: “est lux istic!” procul fuit collis cum arboribus, quae in aliquibus locis densiores fuerunt. lucem e globo atro arborum effulgere uidere nunc poterant, lucem subrubram quae grata esse uisa est, tamquam ignis aut falces coruscarent.
cum id diu aspectauissent, inter se iurgauerunt. alii “minime” alii “maxime” inquiunt. alii se uisum ire oportere dixerunt, et aliquid melius esse quam cenam exiguam, ientaculum minorem, et uestes madidas per totam noctem.
alii inquiunt: “hae regiones sunt prorsum incognitae, et montibus proximiores. uiatores nunc raro hic ueniunt. tabulae geographicae antiquae sunt inutiles: res in peius mutauerunt et uia est incustodita. in his regionibus rex est paene inauditus, et minus percontaris dum iter faciens, minus ueri simile est te molestiam inuenturum esse.” aliqui inquiunt: “sunt tamen quattuordecim nostrum.” aliqui inquiunt: “quo iit Gandalphus?” haec sententia ab omnibus iterata est. tum maxime pluuit peius quam umquam, et Oinus Gloinusque pugnare coeperunt.
quod controuersiam diremit. “nobiscum tamen effractarium habemus,” inquiunt; itaque, mannos ducentes (cum omni cura apta meritaque), ad lucem uersos profecti sunt. ad collem illum aduenerunt et mox in silua fuerunt. collem ascenderunt; sed uia apta, talis esset qualis ad uillam aut fundum tenderet, uideri non fuit; et quidcumque agerent, nihilominus multum stridorum et crepituum stridulorumque (atque maximum mussitationum maledictorumque), per arbores in tenebris summis euntes, fecerunt.
subito lux rubra per truncos arborum non procul in fronte perlucide effulsit.
“nunc est officium effractarii,” Bilbonem significantes inquiunt. “tibi prodeundum est ad lucem comperiendam, quid ea significet, et num omnia omnino tuta sint atque callida,” Thorinus hobbito inquit. “nunc exi atque cito redi, si omnia sit salua. si non, redi si potes! si non potes, bis cane similis *tytoni albae atque semel similis *megascopi, tum quidcumque agere possimus, agemus.”
Bilboni exeundum erat, antequam explicare potuit se nec canere etiam semel similem generi aliquo bubonum nec similem uespertilioni uolare posse. utique hobbiti silentes in siluis se mouere possunt, prorsus silentes. illa re superbiunt, et Bilbo magis quam semel fastidiuit illius quod “clamorem totum nanorum” appellauit dum progrediuntur, quamquam puto nec te nec me aliquid in nocte uentosa animaduerturum fuisse, nec etiamsi tota cohors binis pedibus distans transisset. ob Bilbonem ad lucem rubram fastidiose ambulantem non dubito quin etiam mustela hirsutas genas suas non mouisset. ergo, sane, ille usque ad ignem uenit – quod ignis fuit – nullo turbato. haec sunt quae uidit.
tres homines ingentissimi qui apud ignem ingentissimum stipitum fagineorum assidebant. ouillam in ueribus longis ligneis torrebant atque ius e digitis suis lambebant. erat odor palato iucundus. erat quoque ad manum cupa potionis bonae, et ex urceis potabant. illa autem fuerunt *trolla. sane trolla. Bilbo etiam, uita otiosa contempta, id uidere potuit: a uultibus eorum magnis grauibusque, et magnitudinibus eorum, et formis crurum eorum, lingua eorum omissa, quae nihil, omnino nihil urbanitatis habuit.
“heri ouilla, hodie ouilla, et heu, ouilla iterum esse uidetur cras,” unum trollum inquit.
“numquam portionem damnabilem carnis-hominis satis diu habuimus,” alium inquit. “de quo in infernis cogitauerit Gulielmus ut nos in has regiones umquam duxisset me superat – et potio paene consumitur praeterea,” inquit, fodicans cubitum Gulielmi, qui ex urceo potabat.
Gulielmus suffocatus est. “os tuum claude!” inquit quam primum potuit. “tu non exspectas ut gentes hic in aeternum maneant ut tu atque Bertus eas essetis. inter uos uicum et dimidium edistis ex quo tempore de montibus uenimus. quantum magis uultis? tempus fuit quando dixeritis ‘gratias, Rostrum’ portionis bonae ouillae causa e ualle sicut quae haec est.” crus ouis, quod torrebat, momordit et labella sua in manica detersit.
me paenitet dicere trolla in illo modo se gerere, etiam illa quae singula unum caput solum habuerunt. his omnibus auditis, Bilbonem statim fecisse aliquid oportuit. aut eum tacite redire oportuit ut amicos moneret tres trolla ad manum esse, magnitudine modica, animis foedis, quae nanum tostum aut etiam mannum gustandi satis cupida fuerunt, ad mutationem faciendam; aut eum aliquam effracturam celerem bonamque agere oportuit. princeps quidam clarusque effractrius iam nunc *sinus trollorum furatus sit – id est paene semper plurimi aestimandum, si id facias –, ouillam ipsam e ueribus subriperit, ceruisiam subduxerit, et nequaquam ab illis animaduersus egressus sit. alii callidiores, sed qui minus arte eorum superbiunt, fortasse pugionem in singula foderint antequam