«Noverint universi, quod nos frater Michael, miseracione divina, episcopus Christonopolitanus, die sabbati intitulata tercia mensis septembris, anno a Nativitate Domini .Mº.CCCCº. sexagesimo tercio, in domo nostra quam fovemus in civitate valentina, de licencia reverendissimi in Christo patri et domini, domini Roderici, miseracione divina tituli Sancti Nicolai in carcere Tuliano diaconi cardinalis et episcopi Valentini, super talibus generaliter nobis data, dilectum in Christo Michaelem Eximénez, filium Genesii Eximénez, habitatorem ville de Aliquantis diocesis Cartaginensis, de licencia sui diocesani, qui eum examinatum, et de legittimo matrimonio procreatum, remisit cum eius littera patente, data in dicta villa Aliquantis, decimasexta mensis octobris, anni a Nativitate Domini .Mº.CCCCº. sexagesimo secundo, et in curia vicariatus generalis Valencie regestrata, ad primam clericalem tonssuram admisimus ac eundem Michaelem Eximénez rite et canonice caractere inssignimus clericali. Sibi presentes litteras sigilli officii nostri appensione munitas in sui clericatus testimonium concedentis.
Datum et actum loco, die et anno quibus suppra.»28
Tonsura Jacobi Conill, de Oliva
Die mercurii septima menssis septembris anno a Nativitate Domini millesimo .CCCCº. sexagesimo tercio dictus reverendus pater dominus Michael, Dei gracia episcopus Christonopolitanus, de licencia generaliter super talibus ut permittitur sibi data, in domo sua Valencie tonsuram Jacobum Conill, filium Francisci Conill, ville Olive, diocesis Valencie, litteratum et de legitimo matrimonio procreatum.29
Tonsura Baltasaris Johan Loret
Die veneris nona septembris anno a Nativitate Domini millesimo .CCCCº. sexagesimo tercio, prefatus reverendus pater dominus Michael, Dei gracia episcopus Christonopolitanus, de licencia generaliter ut permittitur sibi data, tonsuravit Baltasarem Johan Loret, filium Petri Loret, mercatoris, Valencie, examinatum et de legitimo matrimonio procreatum.30
Tonsura Michaelis Silvestre
Die lune duodecima septembris anno31 a Nativitate Domini millesimo .CCCCº. sexagesimo tercio, reverendus pater dominus Michael, Dei gracia episcopus Christonopolitanus, in domo sua Valencie, de licencia ut premittitur sibi data, tonsuravit Michaelem Silvestre, filium Anthonii Silvestre, agricole, Xative, litteratum et de legitimo matrimonio procreatum.32
Tonsura Eximini Petri Roiz
Die lune duodecima septembris anno a Nativitate Domini millesimo .CCCCº. sexagesimo tercio, reverendus pater dominus Michael, Dei gracia episcopus Christonopolitanus, in domo sua Valencie, de licencia generaliter sibi data ut prefertur, tonsuravit Eximinum Pérez Roiz, filium Johannis Roiz, civis Xative, litteratum, cum quo extitit dispensatum super defectum quem patitur de soluto genitus et moniali professa, per honorabilem dominum Jacobum Exarch, vicarium generalem Valencie, ut in Libro collacionum anni presentis sub ista latius continetur.33
||3v Tonsura Jacobi Granyana
Die lune decimanona septembris anno predicto .M.CCCC.LXIIIº. prefatus reverendus frater Michael, episcopus Christonopolitanus, in domo sua Valencie, de licencia super talibus generaliter sibi data, tonsuravit Jacobum Granyana, filium Narcissii Granyana, scriptoris, Valencie, litteratum et de legitimo matrimonio procreatum.34
Die veneris quatuor temporum post festum Sancti Mathei, vicesimatercia menssis septembris anno a Nativitate Domini .Mº.CCCCº. sexagesimo tercio, prefatus reverendus frater Michael, episcopus Christonopolitanus, in domo sua quam fovet Valencie, sub prefata licencia, infrascriptos clericali duxit ad quatuor minores ordines promovendum:
Ad .IIII.or minores ordines
Johannem de Bellmont, ville de Ayora, Cartaginensis diocesis, de licencia sui diocesani, quia cum eum legittimum tonssuratum et examinatum comisit.
Fratrem Petrum Portas, ordinis predicatorum Valencie.
<Fratrem Ludovicum del Bosch, monasterii Beate Marie de Carmelo Valencie>.35
Die sabbati vicesimaquarta dicti menssis septembris anno prefato, dictus reverendus frater Miquael, episcopus Christonopolitanus, sub dicta licencia generaliter sibi data, infrascriptos scolares ad primam clericalem tonssuram apud capellam Sancti Petri Ecclesie Valentine promovendos duxit:
Franciscum Molins, filium Johannis Molins, brunaterii.
Nicolaum Davargues, filium Jacobi Davargues.
Jacobum Vallvasser, filium Johannis Vallvasser, sartoris.
Jacobum Ortí, filium Dominici Ortí, de Vall de la Seta.
Vincentium Gregorii, cum quo dispensatum fuit per reverendum dominum Jacobum Exarch, vicarium generalem valentinum, super defectu quem patiebatur de presbitero genitus et moniali professa, ut in Libro collacionum sub die presenti.
Jacobum de Nay, filium Rotlani de Nay, pellicerii.
Onofrium Carbonell, filium Johannis Carbonell, cotonerii.
Alfonssum Loriz, filium Garcie de Loriz, militis.
Johannem Sanahuja, filium Anthonii Sanahuja, flaquerii.
Ludovicum de Grando, filium Ludovici de Grando, quondam formenterii.
Petrum Egidii, filium Anthonii Egidi, cotonerii.
Johanem Plaça, filium Petri Plaça, Vileformose.
Anthonium Bonavia, filium Anthonii Bonavia, aluderii.
Anthonium de Pohales, filium Alvari de Pohales, quondam.
Johannem Andrés, filium honorabilis Michaelis Andrés, civis quondam.
Fratrem Ludovicum del Bosch, monasterii beate Marie de Carmelio Valencie.36
Ad ordinem subdiaconatus
Dictum37 Johannes de Bellmont, de Liria,38 ut suppra, ad titulum sibi factum per venerabilem Johannem de Ayerve, rectoris ecclesie ville de Ayora, et39 Petrum de Bellmont, genitorem suum.
Ad ordinem diaconatus
Fratrem Martinum Chichiliensis, ordinis predicatorum diocesis Carthaginensis, de licencia sui prioris conventus Chichiliensis, examinatum.
||4r Fratrem Johannem de Sentgarren, monasterii Portaceli ordinis cartusiensis, Valentine diocesis.
Jacobum Pastor, civitatis Valencie.
Ad ordinem presbiteratus
Franciscum Sepulcre, beneficiatum in ecclesia collegiata Beate Marie Xative, Valentine diocesis.
Johannem Çafàbrega, ville Algezire, ad titulum sui beneficii quod obtinet in ecclesia Beate Catherine dicte ville.
Fratrem Johannem de Ramis, ordinis Beate Marie de Mercede redempcionis captivorum Valencie.
Die sabbati prima octobris anno predicto .Mº.CCCCº. sexagesimo tercio, prefatus reverendus in Christo predictus frater Miquael, miseracione divina episcopus Christonopolitanus, sub dicta licencia, in domo habitacionis sue Valencie tonsuravit Petrum de Mançanera, filium Dominicum de Mançanera, vicini civitatis Segobrii, de licencia sui diocesani, qui eum cum litteris suis huc misit, litteratum et de legitimo matrimonio procreatum.
Die lune tercia octobris anno predicto .Mº.CCCCº.LXº. tercio, prefatus reverendus dominus episcopus, sub licencia, in domo habitacionis sue Valencie tonsuravit Jacobum Daroqua, ville de Elig, Cartaginensis, litteratum et de legitimo matrimonio procreatum, de licencia sui diocesani cum suis patentibus litteris transmisit.
Die mercurii40 terciadecima octobris anno predicto .Mº.CCCCº.LXº. tercio, prefatus reverendus dominus episcopus, sub dicta licencia, in domo habitacionis sue Valencie tonsuravit Jacobum López, filium Jacobi López, civitatis Oriole, legitimum et litteratum, de licencia sui diocesani huc transmissum.
Die lune41 quartadecima octobris anno predicto .Mº.CCCCº.LXº. tercio, prefatus reverendus dominus episcopus, sub dicta licencia, in domo habitacionis sue Valencie tonsuravit Rodericum Garsie, filium Alfonsi Garsie, Cartaginensis diocesis, de licencia sui diocesani,