todos los sectores de la enseñanza.
31c
Que Nuestra Madre Santa María, Sedes Sapientiae, os bendiga: y que su intercesión os acompañe siempre en vuestro camino de apóstoles, portadores de luz, de paz y de alegría.
31d
Madrid, 2 de octubre de 1939
6. Notas del texto
[1] Matth. XXVIII, 19.
[2] Matth. XXVIII, 20.
[3] Numquid non sapientia clamitat, et prudentia dat vocem suam? In summis excelsisque verticibus supra viam, in mediis semitis stans, iuxta portas civitatis, in ipsis foribus loquitur (Prov. VIII, 1-3).
[4] ...ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi: donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi (Ephes. IV, 12 y 13).
[5] Iamvero in iis omnibus rebus, in quibus eius educandi munus versatur, hoc est «in fide atque in institutione morum, divini magisterii Ecclesiam fecit Deus ipse participem, eamdemque divino eius beneficio falli nesciam: quare magistra mortalium est maxima ac tutissima, in eaque inest non violabile ius ad magisterii libertatem» (Ep. enc. Libertas, 20 Iun. 1888) (Pius XI, enc. Divini illius Magistri, 31-XII-1929: AAS XXII (1930), p. 54).
[6] ...instaurare omnia in Christo (Ephes. I, 10).
[7] Quod est in corpore anima, hoc sunt in mundo Christiani. Dispersa est per omnia corporis membra anima: et Christiani per mundi civitates. Habitat quidem in corpore anima, sed non est e corpore: et Christiani in mundo habitant, sed non sunt e mundo (Epistula ad Diognetum, 6).
[8] Iustitia elevat gentem; miseros autem facit populos peccatum (Prov. XIV, 34).
[9] Benedictione iustorum exaltabitur civitas, et ore impiorum subvertetur (Prov. XI, 11). →
[10] Quam sine fictione didici, et sine invidia communico, et honestatem illius non abscondo (Sap. VII, 13).
[11] ...in ipso vita erat, et vita erat lux hominum: et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt... Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. In propria venit, et sui eum non receperunt. Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his, qui credunt in nomine eius (Ioann. I, 4 y 5, 9-12).
[12] ...studium ad scientiam ordinatur: quae sine caritate inflat, et per consequens dissensiones facit, secundum illud Prov. 13, 10, inter superbos semper sunt iurgia; sed cum caritate aedificat, et concordiam parit (S. Thomas, S. Th. II-II, q. 188, a. 5 ad 2).
[13] Etenim, quoniam omnis educandi ratio ad eam spectat hominis conformationem, quam is in hac mortali vita adipiscatur oportet, ut destinatum sibi a Creatore finem supremum contingat, liquido patet, ut nulla veri nominis educatio esse potest, quae ad finem ultimum non ordinetur tota, ita, praesenti hoc rerum ordine Dei providentia constituto, postquam scilicet se ipse in Unigenito suo revelavit qui unus «via, veritas et vita» est, plenam perfectamque educationem dari non posse, nisi eam, quae christiana vocatur (Pius XI, enc. Divini illius Magistri, loc. cit., p. 51). →
[14] ...maxime institutio ipsa catholicae fidei omnino conformis in litteris et disciplinis vigeat, praesertim autem in philosophia, ex qua recta aliarum scientiarum ratio magna ex parte dependet... (Leo XIII, enc. Inscrutabili, 21-IV-1878: ASS X [1877-1878] p. 590). →
[15] Cfr. Pius XI, enc. Divini illius Magistri, loc. cit., p. 77 ss.
[16] Tertullianus, De idololatria, 14. →
[17] Sed religiosis competit principaliter intendere studio litterarum pertinentium ad doctrinam quae secundum pietatem est, ut dicitur Tit. 1, 1. Aliis autem doctrinis intendere non pertinet ad religiosos, quorum tota vita divinis obsequiis mancipatur, nisi inquantum ordinantur ad sacram doctrinam (S. Thomas, S. Th. II-II, q. 188, a. 5 ad 3).
[18] Cfr. Pius XI, enc. Divini illius Magistri, loc. cit., p. 63.
[19] Dirige me in veritate tua, et doce me, quia tu es Deus, salvator meus, et te sustinui tota die (Ps. XXIV, 5).
[20] Natura enim parentes habent ius suum instituendi, quos procrearint, hoc adiuncto officio, ut cum fine, cuius gratia sobolem Dei beneficio susceperunt, ipsa educatio conveniat et doctrina puerilis. Igitur parentibus est necessarium eniti et contendere, ut omnem in hoc genere propulsent iniuriam, omninoque pervincant ut sua in potestate sit educare liberos, uti par est, more christiano (Leo XIII, enc. Sapientiae christianae, 10-I-1890: AL vol. X, p. 39). →
[21] Quae quidem norma iustae libertatis scientiae provehendae simul est norma, quae violari nequit, iustae libertatis docendi probe intellectae; eaque servari debet quotiens aliis doctrina traditur, at ex graviore sane iustitiae officio cum traditur iuventuti, tum quia in ipsam praeceptor, publicus privatus, non absolutum sed participatum ius habet; tum quia omnis puer seu adolescens christianus sanctissimum ius habet ut secundum Ecclesiae doctrinam, veritatis quidem columen ac fundamentum, edoceatur (Pius Xl, enc. Divini illius Magistri, loc. cit., p. 68).
[22] Ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae (Ioann. VIII, 12).
[23] Sed quia per divinos effectus in Dei contemplationem manuducimur, secundum illud Rom. 1, 20, Invisibilia Dei per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur: inde est quod etiam contemplatio divinorum effectuum secundario ad vitam contemplativam pertinet, prout scilicet ex hoc manuducitur homo in Dei cognitionem (S. Thomas, S. Th. II-II, q. 180, a. 4 c). →
[24] Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis: et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos (Ioann. VIII, 31 y 32).
[25] Matth. V, 19.
[26] Hic erat edoctus viam Domini: et fervens spiritu loquebatur, et docebat diligenter ea, quae sunt Iesu (Act. XVIII, 25).
[27] Ioann. VIII, 50.
[28] Vae enim mihi est, si non evangelizavero (I Cor. IX, 16).