habes a carmine ductum,
Propositoque fave, ne tuus erret honos.
Orta prior Luna,—de se si creditur ipsi—
A magno tellus Arcade nomen habet. 470
Hic fuit Evander, qui, quamquam clarus utroque,
Nobilior sacra; sanguine matris erat,
Quae, simul aetherios animo conceperat ignes,
Ore dabat vero carmina plena dei.
Dixerat haec, nato motus instare sibique, 475
Multaque praeterea, tempore nacta fidem.
Nam juvenis vera nimium cum matre fugatus
Deserit Arcadiam Parrhasiumque larem.
Cui genitrix flenti, Fortuna viriliter, inquit,
—Siste, puer, lacrimas!—ista ferenda tibi est. 480
Sic erat in fatis, nec te tua culpa fugavit,
Sed deus; offenso pulsus es urbe deo.
Non meriti poenam pateris, sed numinis iram,
Est aliquid magnis crimen abesse malis.
Conscia mens ut cuique sua est, ita concipit intra 485
Pectora pro facto spemque metumque suo.
Nec tamen ut primus maere mala talia passus;
Obruit ingentes ista procella viros.
Passus idem, Tyriis qui quondam pulsus ab oris
Cadmus in Aonia constitit exsul humo. 490
Passus idem Tydeus, et idem Pagasaeus Iason,
Et quos praeterea longa referre mora est.
Omne solum forti patria est, ut piscibus sequor,
Ut volucri, vacuo quidquid in orbe patet.
Nec fera tempestas toto tamen horret in anno, 495
Et tibi—crede mihi—tempora veris erunt.
Vocibus Evander firmata mente parentis
Nave secat fluctus, Hesperiamque tenet.
Jamque ratem doctae monitu Carmentis in amnem
Egerat, et Tuscis obvius ibat aquis. 500
Fluminis illa latus, cui sunt vada juncta Terenti,
Adspicit, et sparsas per loca sola casas.
Utque erat, immissis puppim stetit ante capillis,
Continuitque manum torva regentis iter;
Et procul in dextram tendens sua brachia ripam, 505
Pinea non sano ter pede texta ferit;
Neve daret saltum properans insistere terrae,
Vix est Evandri vixque retenta manu;
Dique petitorum, dixit, salvete locorum,
Tuque novos coelo terra datura deos, 510
Fluminaque, et Fontes, quibus utitur hospita tellus,
Et nemorum Nymphae, Naiadumque chori!
Este bonis avibus visi natoque mihique,
Ripaque felici tacta sit ista pede!
Fallor? an hi fient ingentia moenia colles, 515
Juraque ab hac terra cetera terra petet?
Montibus his olim totus promittitur orbis.
Quis tantum fati credat habere locum?
Et jam Dardaniae tangent haec litora pinus.
Hic quoque causa novi femina Martis erit. 520
Care nepos, Palla, funesta quid induis arma?
Indue: non humili vindice caesus eris.
Victa tamen vinces, eversaque Troja resurges;
Obruet hostiles ista ruina domos.
Urite victrices Neptunia Pergama flammae: 525
Num minus hic toto est altior orbe cinis?
Jam pius Aeneas sacra, et sacra altera patrem,
Afferet: Iliacos excipe, Vesta, deos.
Tempus erit, quum vos orbemque tuebitur idem,
Et fient ipso sacra colente deo: 530
Et penes Augustos patriae tutela manebit.
Hanc fas imperii frena tenere domum.
Inde nepos natusque dei—licet ipse recuset—
Pondera coelesti mente paterna feret.
Utque ego perpetuis olim sacrabor in aris, 535
Sic Augusta novum Julia numen erit.
Talibus ut dictis nostros descendit ad annos,
Substitit in medios praescia lingua sonos.
Puppibus egressus Latia stetit exsul in herba.
Felix, exsilium cui locus ille fuit! 540
Nec mora longa fuit; stabant nova tecta, nec alter
Montibus Ausoniis Arcade major erat.
Ecce boves illuc Erytheïdas applicat heros,
Emensus longi claviger orbis iter.
Dumque huic hospitium domus est Tegeaea, vagantur 545
Incustoditae laeta per arva boves.
Mane erat: excussus somno Tirynthius hospes
De numero tauros sentit abesse duos.
Nulla videt taciti quaerens vestigia furti:
Traxerat aversos Cacus in antra ferox; 550
Cacus, Aventinae timor atque infamia silvae,
Non leve finitimis hospitibusque malum.
Dira viro facies, vires pro corpore, corpus
Grande, pater monstri Mulciber hujus erat;
Proque domo longis spelunca recessibus ingens, 555
Abdita, vix ipsis invenienda feris.
Ora super postes affixaque brachia pendent,
Squalidaque humanis ossibus albet humus.
Servata male parte boum Jove natus abibat:
Mugitum ranco furta dedere sono. 560
Accipio revocamen, ait, vocemque secutus
Impia per silvas ultor ad antra venit.
Ille aditum fracti praestruxerat objice montis:
Vix juga movissent quinque bis illud onus.
Nititur hic humeris,—coelum quoque sederat illis— 565
Et vastum motu collabefactat onus.
Quod simul evulsum est, fragor aethera terruit ipsum,
Ictaque subsedit pondere molis humus.
Prima movet Cacus collata proelia dextra,
Remque ferox saxis stipitibusque gerit. 570
Quis ubi nil agitur, patris malo fortis ad artes
Confugit, et flammas ore sonante vomit.
Quas quoties proflat, spirare Typhoëa credas,
Et rapidum aetnaeo fulgur ab igne jaci.
Occupat Alcides, adductaque clava trinodis 575
Ter quater adversi sedit in ore viri.
Ille cadit, mixtosque vomit cum sanguine fumos,
Et lato moriens pectore plangit humum.
Immolat ex illis taurum tibi, Jupiter, unum
Victor, et Evandrum ruricolasque vocat,