B. Silvestro, tunc Romano Pontifici, in signum decoris regii, et dominii temporalis. Et quia istud in Urbe factum esse dignoscitur, suadet ratio, monet aequitas, et requirit honestas, quod ibi ipsa Ecclesia in nostra persona licet indigna, huiusmodi debeat diademate insigniri». Campi P.M. Dell’historia ecclesiastica di Piacenza. Vol. II. Roma, 1677. P. 346.
121
LC. Vol. II. P. 19: «Die vero Resurrectionis dominice subsequentis, missarum misteriis [in] Virginis gloriose basilica sollempniter celebratis, revertitur cum tripudio coronatus. Feria quidem secunda in Albis in predicta beati Petri basilica, divinis missarum officiis reverenter expletis, duplici diademate coronatus sub fulgoris specie in Cherubin transfiguratus aspectum, inter purpuratam venerabilium cardinalium, prelatorum et clericorum comitivam innumeram, insignibus papalibus precedentibus, equo in faleris pretiosis evectus per alme urbis miranda menia pater urbis et orbis deducitur ammirandus. Hinc cantica concrepant, inde preconia populi jubilantis exsurgunt et per vicos singulos clamosum resonat Kyrieleison; aureis argenteisque platea distinguitur tapetis pictis ex Egypto prostrata, et tinctis Indie Gallieque coloribus ordinate composita, diversorum aromatum suavitate flagrabat. Tubarum clangore turba concutitur, se certatim clamoribus mutuis exhortando. Judices et tabelliones capis fulgebant sericis, aureis vestibus legione procerum decorata; Grecorum et Hebreorum catherva non modica Christi vicario suis linguis et ritibus laudis munia persolvebant, et puerilis lingue garrulitas procacia fescennia cantabat. Sicque incredibili multitudine populi cum palmis et floribus, precedente senatore ac prefecto Urbis almifice, non equis evectis set pedibus pontificalis equi lora trahentibus, sub arcuatis platearum ordinibus micantium syderum immitantibus specimen, sexor sanctis (?) sanctissimus perducitur Lateranum». О «двойной короне», diadema duplex, см.: Ladner G.B. Der Ursprung und die mittelalterliche Entwicklung der päpstlichen Tiara // Tainia. Roland Hampe zum 70. Geburtstag am 2. Dezember 1978 dargebracht. Mainz, 1978. S. 474.
122
О «первой коронации», Erstkrönung, императоров и пап см.: Deér J. Byzanz und das abendländische Herrschertrum. Ausgewählte Aufsätze. Sigmaringen, 1977. S. 61–62.
123
LC. Vol. II. P. 33.
124
«Жизнеописание Григория IX», возможно, написанное Николо из Ананьи, племянником этого понтифика из Ананьи, датируется 1254–1265 гг. Paravicini Bagliani A. La storiografia pontificia del secolo XIII. Prospettive di ricerca // Römische historische Mitteilungen. Bd. 18. 1976. S. 52–53.
125
О пакле молчит «Поэма» (Opus metricum) кардинала Якопо Стефанески, видевшего своими глазами коронации Целестина V и Бонифация VIII. Молчит и чин, сохранившийся в рукописи из Тулузы (Bibliothèque municipale, ms. 67), в котором сведены церемониал XII века, чин Григория Х и Понтификал и которым, возможно, пользовались при римской коронации Бенедикта XI 27 октября 1303 года. Opus Metricum. Versus 345–354 /Monumenta Coelestiniana. Quellen zur Geschichte des Papstes Coelestin V.. Paderborn, 1921. S. 107. Тулузский чин: Dykmans M. Le cérémonial. Vol. II. P. 272. N. 215: «Et sic induti et ornati, precedente cruce, processionaliter vadunt ad gradus ante ecclesiam iuxta Sanctam Mariam in Turribus, et ibi in faldistorio sedente summo pontifice, prior diaconorum accipit mitram de capite ipsius et imponit ei regnum, sive coronam rotundam et acutam».
126
Чин Григория X (ibid. Vol. I. P. 212. N. 268): «Et sic venit ad portam chori, ubi in stupa lini ligata in corda pendenti ponit ignem, acolito ibi preparante faculam cum lumine». Пакля висит на веревке у входа в хор, а согласно XI чину Бенедикта ее вешали на колонну при входе в базилику. В XIV чине папа по-прежнему активен. Ibid. Vol. II. P. 399. N. 18: «Cum intrat presbiterium ecclesie mansionarius preparat eidem arundinem cum cereo accenso, quem accipit et ponit ignem in stuppa super capita columnarum que ibi stant». Источник – римский сакраментарий, дошедший в рукописи Ottob. lat. 356 из Ватикана: Brinktrine J. Consuetudines liturgicae in functionibus anni ecclesiastici papalibus observandae. München, 1935. S. 37–38.
127
Guillelmus Durandus. Rationale. IV, VI, 13: «In quibusdam basilicis circa medium chori manipulus stupe appenditur, cui pontifex transiens ignem apponit, ut in conspectu populi cito incineretur. Per hoc secundum adventum commemorans, in quo Christus vivos et mortuos et seculum per ignem iudicabit. Nam ignis in conspectu ejus semper ardebit (ср.: Лев 6:12, 24:4), et in circuitu ejus tempestas valida. Ne videlicet quis male securus existat, quoniam qui in primo blanditur, pro secundo exterret. Quia qui judicandus venit in primo, judicaturus veniet in secundo. Hoc etiam fit, ut pontifex ignem apponens, consideret, quod ipse debet in cinerem redigi, et ornatus eius in favillam converti, et quod quemadmodum stupa facile comburitur; sic etiam facile et quasi in momento presens transit mundus, et concupiscentia eius: quia secundum Iacobum Apostolum vita nostra vapor est, et ad modicum parens, ne forte, qui gloriosus incedit, in temporali gloria delectetur. Nam omnis caro fenum, et omnis gloria eius quasi flos feni».
128
Schrick G. Der Königsspiegel des Alvaro Pelayo (Speculum regum). Inauguraldissertation. Bonn, 1953. S. 133: «Unde sicut vidi, quando dominus papa processionaliter progreditur, manipulo stuppe super columpna in medio chori appenso ignis supponitur, ne forte qui gloriosus incedit in temporali gloria delectetur».
129
Torino. Archivio di Stato. Protocolli rossi 2. fol. 79–84 // Dykmans M. Le cérémonial. Vol. III. P. 462–473. Schimmelpfennig B. Papal Coronations in Avignon // Coronations. Medieval and Early Modern Monarchic Ritual / Ed. J.M. Bak. Berkeley, 1990. P. 184. Согласно Дикмансу, этот чин предназначался для коронации Мартина V в Констанце 21 декабря 1417 года.
130
Dykmans M. Le cérémonial. Vol. III. P. 464: «(13) Deinde erunt duo diaconi alii sic induti qui conducent papam, unus a dextris, aliis a sinistris, et extenso panno aureo seu paramento supra ipsum papam, existente retro ipsum uno capsello cum tobalea in collo, qui serviet sibi de mitra; (14) Isto ordine dato, papa vadit processionaliter versus altare signando continue, hinc et indi, et dum processit modicum ultra, veniet sibi obviam unus de clericis qui portabit modicum de stuppa supra unam virgulam, quam ibi comburet ter, et dicendo ter: ‘Pater sancte, sic transit gloria mundi’. Sed tenetur ab aliquibus quod melius fieret in cadestillo propter presenciam populi, ubi est locus ma(io)ris glo(rie), ut infra ponitur; (15) Et hoc facto, cum papa provenerit ultra versus altare, veniunt sibi obviam tres presbiteri cardinales iuniores quos papa recipiet ad osculum ad os et postea ad pectus, et ultimus aptabit sibi planetam cum magna reverentia. Postmodum revertentur, per ordinem eorum, cum aliis qui sic erunt in processione». Очень может быть, что этот чин предназначался для Иннокентия VI (1352)