nec aliquid veri ab homine comprehendi posse decreverant», Confesiones, V, 10, 19.
[25] «Itaque academicorum more, sicut existimantur, dubitans de omnibus atque inter omnia fluctuans, manichaeos quidem relinquendos esse decrevi, non arbitrans eo ipso tempore dubitationis meae in illa secta mihi permanendum esse», Ibidem, V, 14, 25.
[26] «A quo me negotio quoniam rationes academicorum non leviter deterrebant, satis, ut arbitror, contra eas ista disputatione munitus sum», Contra Acad., III, 20, 43.
[27] «Quare prius abs te quaero, ut de manifestissimis capiamus exordium, utrum tu ipse sis. An fortasse tu metuis ne in hac interrogatione fallaris? cum utique si non esses falli omnino non posses», De libero arbitrio, II, 3, 7.
[28] «Propterea credere debeamus, quia videre non possumus», De fide rerum quae non videtur, 2, 3.
[29] «In interiore homine habitat veritas», De vera religione, 39, 72.
[30] «Beata quippe vita est gaudium de veritate», Confesiones, X, 23, 33.
[31] «Sic enim creditur et docetur, quod est humanae salutis caput, non aliam esse philosophiam, id est sapientiae studium, et aliam religionem», De vera religione, 5, 8.
[32] «Ergo intellige ut credas, crede ut intelligas», Sermo XLIII, 7, 9.
[33] «Dictum est per prophetam: ‘Nisi credideritis, non intelligetis’», Epistola 120, 1, 3.
[34] «Fides quaerit, intellectus invenit», De Trinitate, XV, 2, 2.
[35] «Intellectum valde ama», Epistola CXX, 3, 13.
[36] «Si quis remum frangi in aqua opinatur, et cum inde aufertur integrari; non malum habet internuntium, sed malus est iudex. Nam ille pro sua natura non potuit aliter in aqua sentire, nec aliter debuit: si enim aliud est aer, aliud aqua, iustum est ut aliter in aere, aliter in aqua sentiatur. Quare oculus recte: ad hoc enim factus est ut tantum videat: sed animus perverse, cui ad contemplandam summam pulchritudinem mens, non oculus factus est», De vera religione, 33, 61-62.
[37] «Sat est enim ad id, quod volo, Platonem sensisse duos esse mundos, unum intelligibilem, in quo ipsa veritas habitaret, istum autem sensibilem, quem manifestum est nos visu tactuque sentire; itaque illum verum, hunc veri similem et ad illius imaginem factum, et ideo de illo in ea quae se cognosceret anima velut expoliri et quasi serenari veritatem, de hoc autem in stultorum animis non scientiam sed opinionem posse generari», Contra Academicos, III, 17, 37.
[38] «Vivere se tamen et meminisse, et intelligere, et velle, et cogitare, et scire, et iudicare quis dubitet? Quandoquidem etiam si dubitat, vivit; si dubitat unde dubitet, meminit; si dubitat, dubitare se intelligit; si dubitat, certus esse vult; si dubitat, cogitat; si dubitat, scit se nescire; si dubitat, iudicat non se temere consentire oportere. Quisquis igitur aliunde dubitat, de his omnibus dubitare non debet; quae si non essent, de ulla re dubitare non posset», De Trinitate, X, 10, 14.
[39] «Mihi esse me, idque nosse et amare certissimum est. Nulla in his veris academicorum argumenta formido, dicentium: Quid, si falleris? Si enim fallor, sum. Nam qui non est, utique nec falli potest: ac per hoc sum, si fallor. Quia ergo sum si fallor, quo modo esse me fallor, quando certum est me esse, si fallor? Quia igitur essem qui fallerer, etiamsi fallerer; procul dubio in eo quod me novi esse, non fallor. Consequens est autem, ut etiam in eo quod me novi nosse, non fallar», De civitate Dei, XI, 26.
[40] «Si quid supra mentes nostras esse monstrarem, deum te esse confessurum, si adhuc nihil esset superius. Quam tuam concessionem accipiens dixeram satis esse ut hoc demonstrarem. Si enim est aliquid excellentius, ille potius deus est; si autem non est, iam ipsa veritas deus est», De libero arbitrio, II, 15, 39.
[41] «Saepe multumque Plotinus asserit sensum Platonis explanans, ne illam quidem, quam credunt esse universitatis animam, aliunde beatam esse quam nostram: idque esse lumen quod ipsa non est, sed a quo creata est, et quo intellegibiliter illuminante intellegibiliter lucet. Dat etiam similitudinem ad illa incorporea de his caelestibus conspicuis amplisque corporibus, tanquam ille sit sol, et ipsa sit luna», De civitate Dei, X, 2.
[42] «Neque enim in his omnibus bonis, vel quae commemoravi, vel quae alia cernuntur sive cogitantur, diceremus aliud alio melius cum vere iudicamus, nisi esset nobis impressa notio ipsius boni, secundum quod et probaremus aliquid, et aliud alii praeponeremus», De Trinitate, VIII, 3, 4.
[43] «Sicut ergo antequam beati simus mentibus tamen nostris impressa est notio beatitatis -per hanc enim scimus fidenterque et sine ulla dubitatione dicimus beatos nos esse velle-, ita etiam priusquam sapientes simus, sapientiae notionem in mente habemus impressam, per quam unus quisque nostrum, si interrogetur velitne esse sapiens, sine ulla caligine dubitationis se velle respondet», De libero arbitrio, II, 9, 26.
[44] «In memoria invenimus paratum et reconditum ad quod cogitando possumus pervenire», De Trinitate, XV, 21, 41.
[45] «Quodcirca invenimus nihil esse aliud discere ista, quorum non per sensus haurimus imagines, sed sine imaginibus, sicuti sunt, per se ipsa intus cernimus, nisi ea, quae passim atque indisposite memoria continebat, cogitando quasi colligere atque animadvertendo curare, ut tamquam ad manum posita, in ipsa memoria, ubi sparsa prius et neglecta latitabant, iam familiari intentione facile occurrant», Confesiones, X, 11 18.
[46] «Ita enim animus sibi redditus, quae sit pulchritudo universitatis intelligit», De ordine, I, 2, 3.
[47] «Homo enim, sicut veteres definierunt, animal est rationale, mortale», De Trinitate, VII, 4, 7.
[48] «Quisquis a natura humana corpus alienare vult, desipit», De anima et eius origine, IV, 2, 3.
[49] «Non totus homo, sed pars melior hominis anima est; nec totus homo corpus, sed inferior hominis pars est; sed cum est utrumque coniunctum simul, habet hominis nomen», De civitate Dei, XIII, 23, 2.
[50] «Anima habens corpus non facit duas personas sed unum hominem», In Evangelium Johannis, IX, 5, 15.